monumenta.ch > Hieronymus > 1 > 11 > Psalmi, 21 > Iacobi, 1 > 41
Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim, XL <<<    

Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim, CAPUT XLI

1 (Vers. 2.) Et ecce de fluvio ascendebant septem boves, speciosae ad videndum, [Eglossaturis manu duo mss. et electae cornibus, et pascebant in achi.] electae carnibus, et pascebantur in achi. Bis in Genesi scriptum est ACHI (Ἄχα), et neque Graecus sermo est, nec Latinus. Sed et Hebraeus ipse corruptus est: dicitur enim in AHU, hoc est, [Voce Ἄχει pro palude utitur quoque auctor Ecclesiastici XL, 16. Vide annotat. nostram in Iob.] in palude. Sed quia VAU littera apud Hebraeos, et IOD similes sunt, et tantum magnitudine differunt: pro AHU, ACHI Septuaginta Interpretes transtulerunt, et secundum consuetudinem suam ad exprimendam duplicem aspirationem, HETH Hebraeae litterae, Chi (χ) Graecam litteram copulaverunt.
2 (Vers. 16.) Et respondit Ioseph Pharaoni, dicens: Sine Deo non respondebitur salutare Pharaoni. In Hebraeo aliter habet: Sine me Deus respondebit pacem Pharaoni. Denique Symmachus more suo apertius transtulit: Non ego, sed Deus respondebit pacem Pharaoni.
3 (Vers. 29.) Ecce septem anni venient abundantiae magnae in omni terra Aegypti. Miror quomodo verbum Hebraicum SABEE, quod nos supra, abundantiam, sive satietatem, in puteo quem foderunt extremum servi Isaac, interpretati sumus: nunc Septuaginta rectissime transferentes, ibi iuramentum interpretati sunt, cum et iuramentum, et septem, et satietas, et abundantia, prout locus et ordo flagitaverint, possit intelligi. Sed et in consequentibus ubicumque abundantia legitur, in Hebraeo idem verbum scriptum est.
4 (Vers. 43.) Et clamavit ante eum praeco, et constituit eum super omnem terram Aegypti. Pro quo Aquila transtulit: Et clamavit in conspectu eius adgeniculationem. Symmachus ipsum Hebraicum sermonem interpretans ait: Et clamavit ante eum ABRECH. Unde mihi videtur non tam praeco, sive adgeniculatio, quae in salutando vel adorando Ioseph accipi potest, intelligenda: quam illud quod Hebraei tradunt, [Videtur autem ex Origene delibasse, qui in Catenis Regiis, teste Montfauconio, ita habet: Τὸ Ἑβράἳκον ἔχει, Ἀβρήχ, ὃ κυρίως σημαίνει, πατὴρ ἁπαλὸς, καὶ εἰκότως· ἐνάπαλος (Forte leg. ἐν ἁπαλοῖς) γὰρ ὤν κατὰ τὴν ἡλικίαν, ὡς πατὴρ σωτήριον ἀρχὴν Αἰγυπτίοις ἐνεδείξατο· δηλοῖ δὲ οὐδὲν ἡ λέξις ἢ τὸ γονατίζειν· φανερὰ γάρ ἐστιν ἡ φωνὴ τοῦ κήρυκος. Hebraicum habet, Abrech, quod proprie pater tener significat. Nam cum aetate tener esset, quasi pater salutarem principatum Aegyptiis exhibuit. Haec vox autem Abrech nihil aliud significat, quam genua flectere. Clara quippe est vox praeconis.] dicentes patrem tenerum, et hoc sermone transferri; AB quippe dicitur pater, RECH delicatus sive tenerrimus; significante Scriptura, quod iuxta prudentiam quidem pater omnium fuerit: sed iuxta aetatem tenerrimus adolescens et puer.
5 (Vers. 45.) Et vocavit Pharao nomen Ioseph Saphaneth Phanee, et dedit ei Aseneth filiam Phutiphar sacerdotis Heliopoleos in uxorem. Licet Hebraice hoc nomen, absconditorum repertorem sonet, tamen quia ab Aegyptio ponitur, ipsius linguae debet habere rationem. Interpretatur ergo sermone Aegyptio SAPHANETH PHANEE, sive ut Septuaginta transferre voluerunt, Psomthom-Phanech, [Scite Hieronymus ad Aegyptiacam originem has voces refert, tametsi nihil in iis sit, quod Hebraicam etymologiam non sapiat, iuxta quam pervulgata apud omnes est illa interpretatio, qua Psomthom-Phanech obscurarum rerum interpres dicitur, sive qui occulta clare exposuit. Bernardus tamen in Notis ad Iosephum duos profert antiquos Scripturae codices, qui Hieronymianae expositioni suffragentur: Pentateuchum nempe Arabicum, pridem ab Aegyptia manu descriptum, in cuius marginali nota Ψονθομφανέχ, Arabicis verbis servator mundi interpretatur, et Octateuchum Graecum Collegii Oxoniensis, in quo Ψονθομφανήχ, ὅ ἐστ σωτὴρ τοῦ κόσμοῦ, Psonthom-Phanech, id est, Servator mundi. Vide et Le Moynium ad Varia Sacra p. 102. Iam vero in nostris mss. legitur Fanech fane, et Graece Spomothon phanech. ---Saphaneth Phanee. De hoc nomine Saphaneth Phanee abunde disputavimus in Apologia nostra pro Hieronymo. Consule supra Commentarium in lib. Hebr. Nomin. cap. 2. MARTIAN.] Salvator mundi, eo quod orbem terrae ab imminente famis excidio liberavit. Notandum autem, quod Domini quondam et emptoris [Reginae ms. antiquior, quod hominis quondam emptoris sui. Diximus vero supra in cap. XXXVII, hanc opinionem, quae unum eumdemque facit herum, et postea socerum Iosephi Phutipharem, ex apocrypho libro Hebraeos, ex quorum sensu Hieron. loquitur, derivasse, sublestaeque esse fidei. S. Augustinus Quaest. 136, multa proponit argumenta, ut alterum ab illo diversum exstitisse evincat, quae videsis. Ipsa nominis huius Phutipharis elementa in Hebraico textu, ab illis diversa sunt, quae alterius sive primi nomen componunt; ille enim Iosephi herus scribitur . hic, sive eius socerus, duobus verbis, atque alia addita in fine littera,] sui filiam uxorem acceperit, qui ad id locorum pontifex Heliopoleos erat. Neque enim fas absque eunuchis idoli illius esse antistites, ut vera illa Hebraeorum super eo quod ante iam diximus, suspicio comprobetur.
6 (Vers. 50 et seqq.) Et Ioseph nati sunt duo filii antequam venirent anni famis, quos peperit ei Aseneth filia Phutipharis sacerdotis Heliopoleos. Vocavit autem Ioseph nomen primogeniti Manasse: quia oblivisci me fecit Deus omnium laborum meorum, et omnis domus patris mei. Nomen autem secundi vocavit Ephraim, quia crescere me fecit Deus in terra humilitatis meae. Observa propter quaestionem, quae post paululum de Ioseph filiis proponenda est, quod ante famis tempus, quo Iacob intravit in Aegyptum, duos tantum Ioseph filios habuerit, Manasse et Ephraim. Manasse vocans ab eo, quod sit oblitus laborum suorum: ita enim Hebraice vocatur oblivio. Ephraim, eo quod auxerit eum Deus. Et ex hoc enim vocabulo in linguam nostram transfertur augmentum.
Hieronymus HOME

bsb4610.154

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik